The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:29

Matthew 6:29

Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. + 6.29 Quoniam nec Salomon, etc. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: operuit istum rubor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And yet I say unto you, That even Solomon in all his glory was not arrayed like one of these.

In Context

28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. + 6.28 Et de vestimentis. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.

30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? + 6.30 Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.

Read all of Matthew 6

Cross References

1 Kings 10:4Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, + 10.4 Videns autem. RAB. ubi supra. Regina, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentia ejus, dixit: Verus est sermo, etc. Sic sancta Ecclesia, auditis miraculis Christi, provocata est ad quærendum eum: quo per fidem invento, consideratis sanctæ Scripturæ testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo.

2 Chronicles 9:20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. + 9.20 Omnia quoque. Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

1 Peter 3:2considerantes in timore castam conversationem vestram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:28Matthew 6Matthew 6:30 →