Matthew 7:28
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. + 7.28 Turbæ. Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass, when Jesus had ended these sayings, the people were astonished at his doctrine:
In Context
29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Cross References
Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1
Matthew 13:53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
Matthew 22:33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
Mark 1:22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. + 1.22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.
Mark 11:18Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Luke 4:32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.