The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:20

Matthew 8:20

Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. + 8.20 Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus saith unto him, The foxes have holes, and the birds of the air have nests; but the Son of man hath not where to lay his head.

In Context

19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. + 8.19 Et accedens. Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.

21Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. + 8.21 Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.

Read all of Matthew 8

Cross References

Psalms 84:3Remisisti iniquitatem plebis tuæ; operuisti omnia peccata eorum. + 84.3 Remisisti. ID. Futura dicit ut præterita. 1

Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.

Matthew 12:32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. + 12.32 Et quicunque. AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. Qui autem. Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Neque in hoc sæculo. Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro. Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.

Matthew 16:13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? + 16.13 In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:19Matthew 8Matthew 8:21 →