The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 19 › Mattheum 19:29

Mattheum 19:29

Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And every one that hath forsaken houses, or brethren, or sisters, or father, or mother, or wife, or children, or lands, for my name’s sake, shall receive an hundredfold, and shall inherit everlasting life.

In Context

28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Read all of Mattheum 19

Cross References

Ecclesiastes 3:6Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.

Matthew 13:8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. + 13.8 Scaagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.

Matthew 16:25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 19:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 19:28Mattheum 19Mattheum 19:30 →