Matthew 8:23
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: + 8.23 Et ascendente. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he was entered into a ship, his disciples followed him.
In Context
Cross References
Matthew 9:1Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. + 9.1 In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.
Luke 7:22Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: + 7.22 Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.