The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 9 › Matthew 9:1

Matthew 9:1

Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. + 9.1 In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he entered into a ship, and passed over, and came into his own city.

In Context

2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. + 9.2 Offerebant. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.

Read all of Matthew 9

Cross References

Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

Matthew 8:23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: + 8.23 Et ascendente. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat.

Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 9:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Matthew 9Matthew 9:2 →