The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 9 › Matthew 9:23

Matthew 9:23

Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: + 9.23 Vidisset. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam. Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Jesus came into the ruler’s house, and saw the minstrels and the people making a noise,

In Context

22At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. + 9.22 Confide, filia. Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.

24Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. + 9.24 Non est. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.

Read all of Matthew 9

Cross References

Jeremiah 9:17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: + 9.17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.

Matthew 11:17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. + 11.17 Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi

Luke 7:32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. + 7.32 Similes sunt pueris. Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura præceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad pœnitentiam sunt conversi.

Acts 9:39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. + 9.39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 9:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 9:22Matthew 9Matthew 9:24 →