The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:17

Matthew 11:17

dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. + 11.17 Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And saying, We have piped unto you, and ye have not danced; we have mourned unto you, and ye have not lamented.

In Context

16Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus + 11.16 Cui autem, etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris. Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.

18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. + 11.18 Venit enim. Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Hæc est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?

Read all of Matthew 11

Cross References

1 Kings 1:40Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno: et insonuit terra a clamore eorum.

Isaiah 30:29Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. + 30.29 Canticum erit vobis. Post pœnam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Isræl, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Ægyptios submersos, cum lætitia dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum lætitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium. Sicut qui pergit. Præceptum est filiis Isræl, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversæ similiter.

Jeremiah 31:4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

Matthew 9:23Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: + 9.23 Vidisset. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam. Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione.

1 Corinthians 9:19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. + 9.19 Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:16Matthew 11Matthew 11:18 →