Matthew 9:35
Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
Mark 1:32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: + 1.32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.
Mark 6:56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. + 6.56 Fimbriam vestimenti. BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.
Luke 13:22Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. + 13.22 Et ibat, etc. Ubique indifferenter prædicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quærens.
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.