Mark 6:56
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. + 6.56 Fimbriam vestimenti. BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: + 15.38 Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.
2 Kings 13:21Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
Mark 3:10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Luke 6:19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. + 6.19 Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.
Luke 22:51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
Acts 4:12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.