Micah 2:7
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Ne loquamini loquentes; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
Cross References
Psalms 15:2Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. + 15.2 Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum 1
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Proverbs 2:7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, + 2.7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
Proverbs 10:29Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. + 10.29 Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.