Proverbs 10:29
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. + 10.29 Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The way of the LORD is strength to the upright: but destruction shall be to the workers of iniquity.
In Context
30Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Cross References
Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.
Psalms 37:20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. + 37.20 Vivunt. AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt. 1
Proverbs 21:15Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. + 21.15 Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt.
Zechariah 10:12Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
Luke 13:26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. + 13.26 Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.