Micah 4:12
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 10:7Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. + 10.7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
Isaiah 55:8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.
Jeremiah 51:33Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. + 51.33 Filia Babylonis, etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicæ plebis consequenter dicitur: Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis. Et desertum faciam mare, etc. RAB. Mystice mare hujus sæculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum ejus, et dissipabuntur iniqui, qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.
Zechariah 14:1Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.