Micah 6:10
Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
Cross References
Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: + 25.13 Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..
Joshua 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. + 7.1 Iratusque est Dominus, etc. ADAM., hom. 7. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam. AUG., quæst. 8 in Josue. Quæri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.
Proverbs 10:2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. + 10.2 Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.
Proverbs 20:10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
Proverbs 21:6[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Jeremiah 5:27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. + 5.27 Sicut decipula. Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Omnis dives, aut iniquus, aut hæres iniqui. Atque utinam hæc tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.