Proverbs 21:6
[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The getting of treasures by a lying tongue is a vanity tossed to and fro of them that seek death.
In Context
5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]
7Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Cross References
Proverbs 10:2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. + 10.2 Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.
Proverbs 20:14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. + 20.14 Malum est. Qui æterna præmia in cœlis præparare desiderat, malum est, quod in præsenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc.
Proverbs 22:8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. + 22.8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..
Jeremiah 17:11Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. + 17.11 In dimidio dierum. ID. Dies ejus hujus sæculi sunt. Eruit nos Christus de hoc sæculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens, cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.
1 Timothy 6:9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. + 6.9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.