Micah 7:6
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7[Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.
Cross References
Genesis 9:22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. + 9.22 Quod cum vidisset, etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures præsto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad cæteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judæi, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex præputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad tanquam in pacem anguli concurrentes.
2 Samuel 15:10Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.
2 Samuel 16:21Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
Psalms 55:12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: + 55.12 In me sunt. Intus, quæ a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quæ in æternitate reddentur. CASS. In me sunt. Ecclesia jam de malis sæculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit. 1
Proverbs 30:17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !] + 30.17 Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.
Jeremiah 12:6Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.] + 12.6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..