Nahum Propheta 1:12
Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
13Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Cross References
2 Kings 19:35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, + 19.35 Factum est igitur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.
Isaiah 7:20In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. + 7.20 Novacula. ID. Rex Assyriorum qui in Jeremia columba Dei vocatur in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judæa caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum.
Isaiah 10:32Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
Isaiah 17:14In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.] + 17.14 Hæc est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.
Isaiah 30:28Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. + 30.28 Spiritus ejus velut torrens inundans. HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus iræ Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Quod erat in maxillis. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, hæc perdet Dominus in die judicii, vel in prædicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.