Nahum 2:4
In itineribus conturbati sunt; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 31:21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. + 31.21 Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.
Isaiah 66:15Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis:
Ezekiel 26:10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
Nahum 3:2Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,