Nehemiæ 2:6
Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 1:11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Nehemiah 5:14A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus. + 5.14 Per annos duodecim. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæ ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quærere.
Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
Isaiah 65:24Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. + 65.24 Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.