The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 22 › Proverbs 22:7

Proverbs 22:7

Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The rich ruleth over the poor, and the borrower is servant to the lender.

In Context

6Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. + 22.6 Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. + 22.8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..

Read all of Proverbs 22

Cross References

Nehemiah 5:4Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:

Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Proverbs 22:16Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.] + 22.16 Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quæ pauperibus auferunt, et quæ juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quæ gesserunt, pœnas recipiunt. Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quæ sapientes loquantur, præcipiat.

Isaiah 24:2Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. + 24.2 Erit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.

Amos 4:1[Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.

Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 22:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 22:6Proverbs 22Proverbs 22:8 →