Nehemiæ 5:6
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I was very angry when I heard their cry and these words.
In Context
Cross References
Exodus 11:8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
Nehemiah 13:8Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio: + 13.8 Et projeci vasa domus Tobiæ. ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei, etc., usque ad quæ communicatio hæreticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei. Et projeci. ID., ibid. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiæ repereris, etc., usque ad sicut enim Nehemias in cæteris, ita et in hoc ejus personam repræsentavit. ID., ibid. Sex diebus operari per legem quæ necessaria sunt, in septima jubemur quiescere, etc., usque ad ab his quæ ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitum avertant, sed congruo moderamine dispensent.
Ephesians 4:26Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. + 4.26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.