The Bible Software
bible.softwareNehemiahNehemiah 7 › Nehemiah 7:4

Nehemiah 7:4

Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the city was large and great: but the people were few therein, and the houses were not builded.

In Context

3et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. + 7.3 Non aperiantur portæ... usque ad calorem solis, etc. ID., ibid., id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: Et portæ ejus non claudentur per diem, nox non erit illic Apoc. 21.. Et posui custodes. ID., ibid. Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, id est in visione tranquillæ pacis habent, quorum conversatio in cœlis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii mox substituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiæ excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii Psal. 44.. Hæc illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesiæ ædificatæ, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa, discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent. Unumquemque contra domum. Sic enim custodia sanctæ Ecclesiæ rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium fidelium gerat, ut specialiter eis quibus Deo auctore prælatus est, curam diligentioris studii impendat.

5Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

Read all of Nehemiah 7

Cross References

Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.

Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiah 7:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiah 7:3Nehemiah 7Nehemiah 7:5 →