Nehemiæ 9:23
Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Exodus 1:12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Joshua 1:2Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël. + 1.2 Moses servus ADAMANT., hom. 2 in Josue. Moses famulus meus mortuus est. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. Surge et transi, etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.