Numbers 17:2
Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Numbers 1:5quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; + 1.5 De tribu Ruben. RAB. in Num., tom. 2. Moraliter Ruben primogenitus Isrælis, etc., usque ad cor unum et anima una. RAB., ibid. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.
Numbers 7:1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..
2 Chronicles 31:17sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
Psalms 125:3Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. + 125.3 Ecce hæreditas. ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris. AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.. 1