The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 26 › Deuteronomii 26:2

Deuteronomii 26:2

tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That thou shalt take of the first of all the fruit of the earth, which thou shalt bring of thy land that the LORD thy God giveth thee, and shalt put it in a basket, and shalt go unto the place which the LORD thy God shall choose to place his name there.

In Context

1Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: + 26.1 Cumque intraveris, etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.

3accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.

Read all of Deuteronomii 26

Cross References

Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.

Exodus 23:19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.

Leviticus 2:12Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

Numbers 18:12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.

Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:

Deuteronomy 18:4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. + 18.4 Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 26:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 26:1Deuteronomii 26Deuteronomii 26:3 →