Numbers 18:11
Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
Cross References
Exodus 29:27Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Leviticus 7:30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, + 7.30 Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.
Leviticus 22:1Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
Leviticus 22:11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
Deuteronomy 18:3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.