Numbers 9:10
Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino + 9.10 Homo qui fuerit immundus super anima, etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Numbers 9:6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, + 9.6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.
2 Chronicles 30:13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..
1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.
Ephesians 2:1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, + 2.1 Et vos, cum essetis, etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.
Ephesians 3:6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.