Numbers 19:17
Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Song of Solomon 4:15Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. + 4.15 Fons hortorum. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina cœlestis, quæ plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium, quia eadem doctrina Ecclesiæ, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quæ solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium, propter divina eloquia, quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt, atque in vitam æternam ducunt. De Libano, id est, de ipsa Ecclesia, quæ et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.
John 7:38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.