The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:15

Canticum Canticorum 4:15

Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. + 4.15 Fons hortorum. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina cœlestis, quæ plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium, quia eadem doctrina Ecclesiæ, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quæ solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium, propter divina eloquia, quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt, atque in vitam æternam ducunt. De Libano, id est, de ipsa Ecclesia, quæ et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A fountain of gardens, a well of living waters, and streams from Lebanon.

In Context

14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. + 4.14 Fistula et cinnamomum. Fistula quæ et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.

16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.] + 4.16 Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Song of Solomon 4:12Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. + 4.12 Hortus. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsæ singulis rebus pretiosis coæquare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsæ commendatio sit captabilior illi alii sponsæ, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus. Quia Ecclesia, quæ fontis nomine designatur, primum parva in Judæa, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuæ: quia illa parva Ecclesia de Judæis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons, quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus, quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.

Jeremiah 17:13Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

John 7:38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:14Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:16 →