Numbers 19:6
Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. + 19.6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum. APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quæ per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestati mihi. RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quæ tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, prædicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quæ faciat Hyssopum ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. Coccumque bis tinctum. ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hæc tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quæ flamma sancti amoris succensa, duobus præceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici præcepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. Sacerdos. ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2.. Alta ergo quæ per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccæ carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Hebrews 9:19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, + 9.19 Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.