Leviticus 14:6
alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 14:50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.
Revelation 1:5et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, + 1.5 Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Isræl Luc. 24.. Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terræ. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.