The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 21 › Numbers 21:17

Numbers 21:17

Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant: + 21.17 Ascendat puteus. ORIG. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturæ Apoc. 3.. Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquæ hauriendæ sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Isræli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Isræl. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes Gen. 14. et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem hæresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis hæreticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad hæreticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si hæreticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennæ incendia in te præparabis. Talibus dicitur: Incedite in lumine ignis vestri, etc. Isa. L.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Israel sang this song, Spring up, O well; sing ye unto it:

In Context

16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. + 21.16 Ex eo loco, etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere præcipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistæi. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistæi replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahæ ad puteos invenit Rebeccam, quæ interpretatur Patientia: hæc efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens præceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quæ et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quæsivi mihi ducere uxorem Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt, non quicunque homines, sed principes, et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo. Congrega populum et dabo. Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem Rom. 10.. Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo cæditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terræ mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terræ profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiæ penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Hæc quoque quæ in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litteræ, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiæ regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere cæteros, qui prius fecerit quæ docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse.

18[Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. + 21.18 Principes. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litteræ collocaverunt, ideo de illis dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra. Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. Et paraverunt duces. ORIG. Excuderunt, inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. Profectique sunt. ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quæ Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea. Levit. 2.. Ex his ergo quæ Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quæ ex nobis sunt, consequimur quæ ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt Rom. 11..

Read all of Numbers 21

Cross References

Judges 5:1Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: + 5.1 Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.

Psalms 106:12Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. + 106.12 Nec fuit qui. ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt. 1

Isaiah 12:5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 21:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 21:16Numbers 21Numbers 21:18 →