Numbers 21:16
Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. + 21.16 Ex eo loco, etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere præcipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistæi. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistæi replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahæ ad puteos invenit Rebeccam, quæ interpretatur Patientia: hæc efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens præceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quæ et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quæsivi mihi ducere uxorem Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt, non quicunque homines, sed principes, et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo. Congrega populum et dabo. Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem Rom. 10.. Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo cæditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terræ mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terræ profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiæ penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Hæc quoque quæ in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litteræ, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiæ regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere cæteros, qui prius fecerit quæ docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.]
Cross References
Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
Isaiah 12:3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isaiah 49:10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.
Revelation 21:6Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. + 21.6 Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quæreret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum. Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.