The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 21 › Numbers 21:25

Numbers 21:25

Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. + 21.25 Tulit ergo. AUG., quæst. 44 in Num. Hic possedit Isræl civitates Amorrhæorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis. Isræl. ORIG., hom. 13 in Num. Qui in Christo Isræl est, etc., usque ad et vult ut accendatur. ISID. In tricesima nona mansione, etc., usque ad et intellecta fortiter superatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Israel took all these cities: and Israel dwelt in all the cities of the Amorites, in Heshbon, and in all the villages thereof.

In Context

24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. + 21.24 In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc. Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Terra ejus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Isræl.

26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.

Read all of Numbers 21

Cross References

Numbers 32:3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

Deuteronomy 2:12In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.

Song of Solomon 7:4Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. + 7.4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.

Isaiah 16:8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. + 16.8 Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.

Jeremiah 48:34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. + 48.34 A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.

Ezekiel 16:46Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 21:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 21:24Numbers 21Numbers 21:26 →