The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 22 › Numbers 22:17

Numbers 22:17

paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I will promote thee unto very great honour, and I will do whatsoever thou sayest unto me: come therefore, I pray thee, curse me this people.

In Context

16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: + 22.16 Sic dicit Balac filius Sephor, etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quæ excludere et devorare cupit Isrælem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisæis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilæa non surgit. Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit Joan. 7, 19..

18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. + 22.18 Si dederit mihi Balac, etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.

Read all of Numbers 22

Cross References

Numbers 22:37Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?

Numbers 23:29dixit ei Balaam: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.

Deuteronomy 16:9Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. + 16.9 Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ. AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.

Esther 7:9Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. + 7.9 Harbona. Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judæorum prædixerunt, unde Moyses: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis Deut. 31.. Et in Evangelio: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis Joan. 5.. In domo Aman. Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quæ ad custodiam vitæ data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.

Matthew 14:7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. + 14.7 Cum juramento. Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 22:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 22:16Numbers 22Numbers 22:18 →