Deuteronomii 16:9
Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. + 16.9 Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ. AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Leviticus 23:15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Deuteronomy 16:10Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui:
2 Chronicles 8:13ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
1 Corinthians 16:8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.