Romans 8:22
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. + 8.22 Omnis creatura. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit. Id est dolet. Usque adhuc. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we know that the whole creation groaneth and travaileth in pain together until now.
In Context
Cross References
Leviticus 26:35in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Jeremiah 12:4Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
Romans 8:20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: + 8.20 Non volens, etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert pœnam, quod subjicitur fallaciæ: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit.
Revelation 12:2et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. + 12.2 Cruciatur ut pariat. Prædicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut prædicatio sit idonea.