Numbers 22:32
Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
Cross References
Exodus 3:2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.
Numbers 22:22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. + 22.22 Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32..
Numbers 22:35Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
Deuteronomy 25:4Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. + 25.4 Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
Psalms 145:9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. + 145.9 Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus. 1
Proverbs 14:2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.