The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 22 › Numbers 22:6

Numbers 22:6

Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. + 22.6 Si quo modo possim. Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quæ in populo Dei factæ sunt perterritus. Novi enim quod benedictus sit. ORIG. Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia hæc dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec dæmones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Come now therefore, I pray thee, curse me this people; for they are too mighty for me: peradventure I shall prevail, that we may smite them, and that I may drive them out of the land: for I wot that he whom thou blessest is blessed, and he whom thou cursest is cursed.

In Context

5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. + 22.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.

7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, + 22.7 Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.

Read all of Numbers 22

Cross References

Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

Numbers 22:12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.

Numbers 23:7assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. + 23.7 Veni, inquit, et maledic mihi Jacob. ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.

Numbers 23:27Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.

Deuteronomy 23:4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

1 Samuel 17:43Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 22:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 22:5Numbers 22Numbers 22:7 →