Numbers 23:15
dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. + 23.15 Sta hic juxta. Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria stare videretur. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. ORIG., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto Balak, Stand here by thy burnt offering, while I meet the LORD yonder.
In Context
Cross References
Numbers 22:8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: + 22.8 Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.
Joshua 24:10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.