I Regum 19:14
Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. + 19.14 Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:25Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti:
1 Kings 19:9Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?
Isaiah 1:4Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum. + 1.4 Væ genti, etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Væ genti. etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. Iniquitate. ID. ibid. Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi ZACH. 5.; unde alibi: Quasi onus grave, gravatæ sunt super me Psal. 37.. Nequam. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Blasphemaverunt. Dicentes: Dæmonium habes, et Samaritanus es tu Joan. 8.; et Non habemus regem nisi Cæsarem; et Nonne hic est Filius fabri? Abalienati sunt. HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17., unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum, etc. Luc 9., unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus Philip. 3..
Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.
Daniel 11:30Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Hebrews 8:9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. + 8.9 Quod feci patribus eorum. Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. Quod feci in die, id est tempore legis, quæ post exitum de Ægypto data est. Quod ergo ante legem Abrahæ dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Non permanserunt in Testamento. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quæ quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: Hoc est Testamentum, etc.