Numbers 26:20
Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
21Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum.
Cross References
Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
Genesis 38:26Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. + 38.26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.
Ruth 4:18Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, + 4.18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.
1 Chronicles 4:21Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. + 4.21 Her pater. ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.
Nehemiah 11:4Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares,
Nehemiah 11:24et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,