Numbers 26:51
Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
52Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 12:37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. + 12.37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.
Numbers 1:46sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.
Job 12:9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Job 12:20commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. + 12.20 Commutans labium veracium. Quia sæpe hi, qui cœlestia prædicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judæis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se præsentem hunc negaverunt. Et doctrinam. Ibid. Doctrina senum ablata est, quia Judæi nequaquam ea credendo secuti sunt, quæ patres suos prædixisse meminerunt.