Numbers 28:25
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And on the seventh day ye shall have an holy convocation; ye shall do no servile work.
In Context
Cross References
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Leviticus 23:8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. + 23.8 Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi.
Leviticus 23:25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. + 23.25 Omne opus servile non facietis in eo. Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiæ in sanctificationem Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.
Numbers 28:18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Numbers 29:1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. + 29.1 Mensis etiam septimi. ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..
Numbers 29:35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,