Numbers 28:7
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Cross References
Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
Exodus 30:9Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. + 30.9 Non offeretis. ID., ibid. In sequentibus, etc., usque ad stratum suum per singulas noctes irrigant. ID. Possumus hæc altaria interpretari, etc., uque ad potest accipi.
Leviticus 23:13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. + 23.13 Duæ decimæ. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quæ de eo digna sunt intelligimus. Liba quoque. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quæ in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum Matth. 26..
Numbers 15:7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
Numbers 28:14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Isaiah 57:6In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? + 57.6 Libamen. Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.