Numbers 29:11
et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
Cross References
Leviticus 16:3nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. + 16.3 Vitulum pro peccato offeret. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato. Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11..
Leviticus 16:9cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Numbers 29:6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Hebrews 9:25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.