The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 6 › Numbers 6:21

Numbers 6:21

Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the law of the Nazarite who hath vowed, and of his offering unto the LORD for his separation, beside that that his hand shall get: according to the vow which he vowed, so he must do after the law of his separation.

In Context

20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..

22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 6.22 Locutusque est. Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiæ significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum prædicatione ædificent, frequenti oratione et benedictione confirment. RAB., ubi supra. Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit.

Read all of Numbers 6

Cross References

Ezra 2:69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. + 2.69 Secundum vires. Hæc est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiæ primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitæ et doctrinæ illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. Auri solidos. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.

Hebrews 13:16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. + 13.16 Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 6:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 6:20Numbers 6Numbers 6:22 →