Numbers 30:13
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
Cross References
Leviticus 16:29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. + 16.29 Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.
Leviticus 23:32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. + 23.32 Affligetis. Recapitulatio est humilitatis, quæ est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Quicunque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum Matth. 18..
Ezra 8:21Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ. + 8.21 Et prædicavi ibi jejunium. BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quæ postulat, dubitet.
Isaiah 58:5Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?] + 58.5 Nunquid tale est jejunium.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. + 11.3 Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.
1 Peter 3:1Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: