1 Peter 3:1
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2considerantes in timore castam conversationem vestram.
Cross References
Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.
Proverbs 11:30Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. + 11.30 Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.
Matthew 18:15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. + 18.15 Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.
Romans 7:2Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. + 7.2 Nam quæ sub viro. Ut firmet animos eorum, exemplo humanæ legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt Barbari, sed naturalem justitiam comprehenderunt, partim ex Græcis, sicut Græci et Hebræi.
1 Corinthians 7:16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? + 7.16 Unde enim. Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. + 11.3 Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.