Numbers 31:47
tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
46et de hominibus sedecim millibus,
48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:
Cross References
Exodus 12:28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Numbers 18:21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
Deuteronomy 12:17Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: + 12.17 In oppidis. Id est, meritis tuis non assignabis, quæ divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris Gal. 6..
Psalms 134:1Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: + 134.1 Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi. 1
Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.